라틴어 문장 검색

Ascensum caudarum ex Atmosphaeris capitum & progressum in partes à Sole aversas Keplerus ascribit actioni radiorum lucis materiam caudae secum rapientium.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 41 50:1)
Ad ascensum vaporum conducit etiam quod hi gyrantur circa Solem & ea actione conantur à Sole recedere, at Solis Atmosphaera & materia coelorum vel plane quiescit, vel motu solo quem à Solis rotatione acceperint, tardius gyratur.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 41 50:11)
Hae sunt causae ascensus caudarum in vicinia Solis, ubi orbes curviores sunt, & Cometae intra densiorem & ea ratione graviorem Solis Atmosphaeram consistunt, & caudas quàm longissimas mox emittunt.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 41 50:12)
Atmosphaeram Solis descendunt, in immensum augeri.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 41 51:3)
Ea autem rarefactione vaporem perpetuo dilatatum diffundi tandem & spargi per coelos universos, deinde paulatim in Planetas per gravitatem suam attrahi & cum eorum Atmosphaeris misceri rationi consentaneum videtur.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 41 51:6)
Atmosphaerae Cometarum in descensu eorum in Solem excurrendo in caudas diminuuntur, & (ea certe in parte quae Solem respicit) angustiores redduntur:
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 41 52:1)
Minimae autem apparent ubi capita jam modo ad Solem calefacta in caudas maximas & fulgentissimas abiere, & nuclei fumo forsan crassiore & nigriore in Atmosphaerarum partibus infimis circundantur.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 41 52:4)
"aut fatum aut genius nostrarum more animarum, quae sub disparili subeunt nova corpora sorte."
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2132)

SEARCH

MENU NAVIGATION